HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXVIII: De venditione primogenitorum Esau

#Gen. XXV

Porro cum adolevissent filii Isaac, factus est Esau venator, et Jacob agricola, et pastor in tabernaculis habitavit. Pater diligebat Esau, tum quia primogenitus erat, tum quia de venatione ejus libenter vescebatur. Mater vero diligebat Jacob, tum pro simplicitate, tum pro Dei inspiratione. Factum est autem cum coxisset Jacob pulmentum lenticulae, Esau lassus rediit ab agro, et ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quasi dicat: Esurio, nec pro lassitudine sufficio mihi pulmentum parare. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Esau parvi pendens primogenita, se moriturum, nisi comederet in instanti, putans, dedit ei primogenita pro edulio lentis. Et juravit talem venditionem ratam se habiturum, et quia lenticula fulva est, Hebraice autem Edom, a quo postea dicta est regio Idumaea. Erant autem primogenita quaedam dignitates, quas habuerunt primogeniti in cognationibus suis, usque ad Aaron. Habebat enim primogenitus vestem specialem, qua induebatur, tantum in sacrificio offerendo, et recepturus finalem benedictionem a patre. Ipse in solemnitatibus, in conviviis benedicebat minoribus, et in his duplam ciborum portionem recipiebat. Tradunt etiam, quod in divisione haereditatis similiter in duplum reciperet.